Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum de volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis, Quanta, inquit, licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum fronte hilaro, non fronte hilara dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est!

Immo, inquam, potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis,[*](pro portione, Skutsch, comparing Varro, L.L. x. 3.37.) quae analogia appellatur, et veterum auctoritates non hanc, sed hunc frontem debere dici suadeant. Quippe M. Cato in primo Originum ita scripsit:

Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnavimus.Recto quoque fronte idem Cato in libro eodem dicit.

At ille semidoctus grammaticus: Missas, inquit, auctoritates facias, quas quidem ut habeas posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes.

Atque ego his eius verbis, ut tum ferebat aetas, inritatior, Audi, inquam, mi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas.

Omnia, inquam, vocabula tribus litteris finita quibus frons finitur, generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut mons, fons, pons, frons.