Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

VERE ac diserte Caecilius hoc in Subditivo scripsit:

  1. Nam hi súnt inimici péssumi, fronte hílaro, corde Trísti,
  2. Quos néque ut adprendas néque uti dimittás scias.

Hos ego versus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuvenum eruditiorum dixi.

Tum de volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis, Quanta, inquit, licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum fronte hilaro, non fronte hilara dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est!

Immo, inquam, potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis,[*](pro portione, Skutsch, comparing Varro, L.L. x. 3.37.) quae analogia appellatur, et veterum auctoritates non hanc, sed hunc frontem debere dici suadeant. Quippe M. Cato in primo Originum ita scripsit: