Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Observatum esse in senibus quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.

OBSERVATUM in multa hominum memoria expertumque est, senioribus plerisque omnibus sexagesimum

tertium vitae annum cum periculo et clade aliqua venire aut corporis morbique gravioris aut vitae interitus aut animi aegritudinis.

Propterea, qui rerum verborumque istiusmodi studio tenentur eum aetatis annum appellant κλιμακτηρικόν.

Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum Epistularum divi Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus; eiusque epistula exemplum hoc est:

  1. IX. Kal. Octobris.
Ave, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes. Set praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene valentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut vides, κλιμακτῆρα communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus. Deos autem oro ut mihi quantumcumque superest temporis, id salvis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo, ἀνδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem meam.