Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

RODUM insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητής fuit.

Tum ibi in obsidione aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat.

In eis aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi, Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rodiis invidebat.

Mittunt Rodii ad Demetrium legatos cum his verbis: Quae, malum, inquiunt, ratiost ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris; sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus consideres ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse.

Hoc ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.