Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Vehiculum quod petorritum appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.

Qui ab alio genere vitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et frivoli.

Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit.

Nam cum quaereretur, petorritum quali forma vehiculum cuiatisque linguae vocabulum esset, et faciem vehiculi ementitus est longe alienam falsamque et vocabulum Graecum [*](semigraecum, Damsté.) esse dixit atque adsignificare volucres rotas interpretatus est, commutataque una littera petorritum esse dictum volebat quasi petorrotum;

scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit.

Ego, cum Probi multos admodum Commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inveni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo; petorritum enim est non ex Graecia dimidiatum,

sed totum Transalpibus; [*](For Transalpibus cf. Pliny, N. H. iii. 124 (Heraeus); totam ortum trans Alpibus, Hertz; totum transalpinum, J. Gronov.) nam est vox Gallica.

Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo Rerum Divinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixisset, esse id verbum Gallicum, lanceam quoque dixit non Latinum, set Hispanicum verbum esse.