Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.

DUAE istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: mihi nomen est Iulius et mihi nomen est Iulio;

tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium. Verba Pisonis haec sunt: L. Tarquinium, collegam suum quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat uti sua voluntate Roma concedat. Quia Tarquinio, inquit, nomine esset; hoc proinde est, tamquam si ego dicam: mihi nomen est Iulium.