Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animadversum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas primas [*](primas suggested by Hosius, omitted in ω.) orationes in causis [*](causis privatis, Hertz.) dixerunt, alter Κατὰ Ἀνδροτίωνος et Κατὰ Τιμοκράτους septem et viginti annos natus, alter anno minor Pro P. Quinctio septimoque et vicesimo Pro Sex. Roscio.

Vixerunt quoque non nimis annorum diversum; alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.

Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.

DUAE istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: mihi nomen est Iulius et mihi nomen est Iulio;

tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium. Verba Pisonis haec sunt: L. Tarquinium, collegam suum quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat uti sua voluntate Roma concedat. Quia Tarquinio, inquit, nomine esset; hoc proinde est, tamquam si ego dicam: mihi nomen est Iulium.

Vehiculum quod petorritum appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.