Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis

dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est.

Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: οὔποτʼ ἂν [*](ἄνadded by Capps.) σὸν μνῆμα, Εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.

Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.

PRAESTANTISSIMOS virtute, prudentia, viribus [*](viribus, w; moribus, Kronenberg.) Iovis filios poetae appellaverunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate, tamquam e mari genitos, Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Scirona et Laestrygonas.

Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.

SERTORIUS, vir acer egregiusque dux, et utendi [*](exacuendi or excitandi suggested by Hosiuis; dux educendi, TY.) regendique exercitus peritus fuit.

Is in temporibus

difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendaciumn prodesset, et litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiuvabant. Illud adeo Sertori nobile est:

Cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est.

Hanc sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere quae utilia factu essent, persuadere omnibus institit ac, si quid durius videbatur quod imperandum militibus foret, a cerva sese praedicabat. Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant.

Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se atque in palude proxima delituit et frustra [*](frustra, Cornelissen; postea, ω.) requisita perisse credita est.

Neque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur.