Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.

MILO Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII [*](lxii. primum, Lübbert; prima, ω; plurima, Damsté.) primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.

Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem.

Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires

adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem [*](partem deleted by Ranchinus.) discidit divellitque;

quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.