Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

MILO Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII [*](lxii. primum, Lübbert; prima, ω; plurima, Damsté.) primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.

Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem.

Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires

adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem [*](partem deleted by Ranchinus.) discidit divellitque;

quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.

Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.

ALCIBIADES Atheniensis, cum apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque.