Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Caecilius in Synaristosis: Heri vero prospexisse eum se ex tégulis, Haec et flámmeum expassúm domi Capillo quoque esse mulier passo dicitur,

quasi porrecto et expanso, et passis manibus et velis passis dicimus, quod significat diductis atque distentis.

Itaque Plautus in Milite Glorioso, a littera in e mutata per compositi vocabuli morem, dispessis dicit pro eo, quod est dispassis:

  1. Credo égo istoc exempló tibi esse pereundum [*](pereundum, best MSS. of Plaut.; eundum, ω.) extra pórtam,
  2. Dispéssis manibus pátibulum cum habébis.

De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.