Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

UTOR et vereor et consolor communia verba sunt ac dici utroque versus possunt: vereor te et vereor abs te, id est tu me vereris; utor te et utor abs te, id est tu me uteris; [*](id uteris, ς; id (pro id, Q) factum, ω.) hortor te et hortor abs te, id est tu me hortaris; consolor te et consolor abs te, id est tu me consolaris; testor quoque et interpretor significatione reciproca dicuntur.

Sunt autem verba

haec omnia ex altera parte inusitata, et an dicta sint in eam quoque partem quaeri solet.

Afranius in Consobrinis:

  1. Em istó parentum est vita vilis líberis,
  2. Ubi málunt metui, quám vereri se áb suis.
Hic vereri ex ea parte dictum est quae est non usitatior.

Novius in Lignaria verbum quod est utitur ex contraria parte dicit:

  1. Quía supellex múlta quae non útitur, emitúr tamen,
id est quae usui non est.

M. Cato in quinta Origine: Exercitum, inquit, suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit.

Consolor quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. At cum animum, inquit, vestrum erga me video, vehementer consolor et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur.