Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque illi laeta, ut mos eius fuit, inter fabulandum venustate: Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne

ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.

Percontatus ego sum quid esset illud mirum Quadrigarii.

Repetit: In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.

Verba Quadrigarii ex eo libro haec sunt: Cum Sulla conatus [*](cunctatus, sugg. by Hosius.) esset tempore [*](opere, Lipsius.) magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam quam ille interposuit ligneam incenderet. Venit, accessit, ligna subdidit, submovit Graecos, ignem admovit; satis sunt diu conati, numquam quiverunt incendere, ita Archelaus omnem materiam obleverat alumine, quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, [*](succendit, ω; successit, Damsté.) reduxit copias.

Quod Plato in libris quos De Legibus composuit largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.

Ex insula Creta quispiam aetatem Athenis agens Platonicum sese philosophum dicebat et viderier gestibat.

Erat autem nihili homo et nugator atque in

Graecae facundiae gloria iactabundus et praeterea vini libidine adusque ludibria ebriosus.

Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum, silentio ad audiendum petito, loqui coeptabat atque id genus vili et incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum, idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris quos De Legibus composuit laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset; ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis ingenium omne ingurgitabat, fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret.

Sed enim Plato in primo et secundo De Legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam quae labefacere et inminuere hominum mentes solet laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit.