Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

deinde extraordinario iure tribunos quoque militares, qui pro consulibus fuissent, item decemviros, quibus imperium consulare tum esset, [*](I.e. datum esset or datum fuisset, Mommsen; tum esset, MSS.) item triumviros reipublicae constituendae causa creatos ius consulendi senatum habuisse.

Postea scripsit de intercessionibus dixitque intercedendi ne senatusconsultum fieret ius fuisse iis solis qui eadem potestate qua ii qui senatusconsultum facere vellent maioreve essent.

Tum adscripsit de locis in quibus senatusconsultum fieri iure posset, docuitque confirmavitque, nisi in loco per augurem constitute, quod

templum appellaretur, senatusconsultum factum esset, iustum id non fuisse. Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent. Inter quae id quoque scriptum reliquit, non omnes aedes sacras templa esse ac ne aedem quidem Vestae templum esse.