Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

GNAEO POMPEIO consulatus primus cum M. Crasso designatus est.

Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique, [*](senatus consulendique deleted by C.W. F. Müller; reliquarumque rerum, Mommsen; omninoque rerum, Mähly.) rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem, familiarem suum, rogavit uti commentarium faceret Εἰσαγωγικόν—sic enim Varro ipse appellat—, ex quo disceret quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret.

Eum librum commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse Varro ait in litteris quas ad Oppianum

dedit, quae sunt in libro Epistolicarum Quaestionum quarto, in quibus litteris, quoniam quae ante scripserat non comparebant, docet rursum multa ad rem ducentia.

Primum ibi ponit qui fuerint per quos more maiorum senatus haberi soleret eosque nominat: dictatorem, consules, praetores, tribunos plebi, interregem, praefectum urbi, neque alii praeter hos ius fuisse dixit facere senatusconsultum, quotiensque usus venisset ut omnes isti magistratus eodem tempore Romae essent, tum quo supra ordine scripti essent, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum senatus consulendi ius fuisse ait,

deinde extraordinario iure tribunos quoque militares, qui pro consulibus fuissent, item decemviros, quibus imperium consulare tum esset, [*](I.e. datum esset or datum fuisset, Mommsen; tum esset, MSS.) item triumviros reipublicae constituendae causa creatos ius consulendi senatum habuisse.

Postea scripsit de intercessionibus dixitque intercedendi ne senatusconsultum fieret ius fuisse iis solis qui eadem potestate qua ii qui senatusconsultum facere vellent maioreve essent.