Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Id etiam, inquit, quaeri solet, an deceat atque conveniat iudici causa iam cognita, si facultas esse videatur conponendi negotii, officio paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes recipere?

Atque illud amplius ambigi ac dubitari scio, debeatne iudex inter cognoscendum ea quae dicto quaesitoque opus est dicere et quaerere, etiamsi cuius ea dici quaerique interest neque dicat neque postulet? Patrocinari enim prorsus hoc esse aiunt, non iudicare.

Praeter haec super ea quoque re dissentitur, an ex usu exque officio sit iudicis, rem causamque de qua cognoscit interlocutionibus suis ita exprimere consignareque, ut ante sententiae tempus, ex iis quae apud eum in praesens confuse varieque dicuntur, proinde ut quoquo in loco ac tempore movetur, signa et indicia faciat motus atque sensus sui.

Nam qui iudices, inquit, acres atque celeres videntur, non aliter existimant rem qua de agitur indagari

conprehendique posse, nisi is qui iudicat crebris interrogationibus necessariisque interlocutionibus et suos sensus aperiat et litigantium deprehendat.

Contra autem qui sedatiores et graviores putantur negant iudicem debere ante sententiam, dum causa utrumque agitatur, quotiens aliqua re proposita motus est, totiens significare quid sentiat. Eventurum enim aiunt, ut, quia pro varietate propositionum argumentorumque alius atque alius motus animi patiendus est, aliter atque aliter eadem in causa eodemque in tempore sentire et interloqui videantur.

Sed de his, inquit, et ceteris huiuscemodi iudicialis officii tractatibus et nos posthac, cum erit otium, dicere quid sentiamus conabimur et praecepta Aelii Tuberonis super officio iudicis, quae nuperrime legi, recensebimus.

Quod autem ad pecuniam pertinet quam apud iudicem peti dixisti, suadeo hercle tibi, utare M. Catonis, prudentissimi viri, consilio, qui, in oratione quam Pro L. Turio contra Cn. Gellium dixit, ita esse a maioribus traditum observatumque ait, ut si quod inter duos actum est neque tabulis neque testibus planum fieri , tum apud iudicem qui de ea re cognosceret, uter ex his vir melior esset quaereretur et, si pares essent seu boni pariter seu mali, tum illi unde petitur crederetur ac secundum eum iudicaretur.

In hac

autem causa de qua tu ambigis, optimus est qui petit, unde petitur deterrimus, et res est inter duos acta sine testibus.

Eas igitur et credas ei qui petit, condemnesque eum de quo petitur, quoniam, sicuti dicis, duo pares non sunt et qui petit melior est.

Hoc quidem mihi tum Favorinus, ut virum philosophum decuit, suasit.

Sed maius ego altiusque id esse existimavi quam quod meae aetati et mediocritati conveniret, ut cognovisse et condemnasse de moribus, non de probationibus rei gestae viderer; ut absolverem tamen inducere in animum non quivi et propterea iuravi, mihi non liquere, atque ita iudicatu illo solutus sum.

Verba ex oratione M. Catonis cuius commeminit Favorinus, haec sunt: Atque ego a maioribus memoria sic : si quis quid alter ab altero peterent, si ambo pares essent, sive boni sive mali essent, quod duo res [*](rei, Rutgers; pares, Skutsch.) gessissent uti testes non interessent, illi unde petitur, ei potius credendum esse. Nunc si sponsionem fecissent [*](fecisset, NO.) Gellius cum Turio: Ni vir melior esset Gellius quam Turius, nemo, opinor, tam insanus esset qui iudicaret meliorem esse Gellium quam Turium; si non melior Gellius est Turio, potius oportet credi unde petitur.