Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deliraverint.[*](delectaverint, ω; corrected by Ott; delineaverint, Kronenberg (cf. Cic. N. D i. 75).)

Versus Afrani sunt in togata, cui Sellae nomen est:

  1. Usús me genuit, máter peperit Mémoria,
  2. Sophiám vocant me Grái, vos Sapiéntiam.

Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum:

  1. Ego odi [*](ergo or odi ego, Bothe.) homines ígnava opera et phílosopha Senténtia.

Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat quam quod homines ignavi ac desides, operti barba et pallio, mores et emolumenta philosophiae

in linguae verborumque artes converterent et vitia facundissime accusarent, intercutibus ipsi vitiis madentes.

Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula.

TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit.

Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit.

In his esse praecipui videntur quos Graeco titulo Πανδέκτας inscripsit, tamquam omne rerum atoue doctrinarum genus continentis.