Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Non hactenus esse faciem qua vulgo dicitur.

ANIMADVERTERE est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione de qua nata sunt decessisse vel in aliam longe vel in proximam, eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium quae cuimodi sint non didicerint.

Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas, quod Graeci πρόσωπον dicunt, quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius, a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura.

Itaque Pacuvius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, faciem dixit hominis pro corporis longitudine:

  1. aetate (inquit) íntegra,
  2. Feróci ingenio, fácie procerá virum.