Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

An vocabula haec, necessitudo et necessitas, differenti significatione sint.

RISU prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant, necessitudinem et necessitatem mutare differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis, idque unum solitarium significet.

Sicut autem nihil quicquam interest, suavitudo dicas an suavitas, sanctitudo an sanctitas, acerbitudo an acerbitas, acritudo an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, acritas, ita nihil rationis dici potest qui necessitudo et necessitas separentur.

Itaque in libris veterum vulgo reperias, necessitudinem dici pro eo quod necessum est.

Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisque coniuncti sunt necessarii dicuntur.

Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse.

Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia,

admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex Historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis [*](minime, Hosius, omitting non; he regards L. Aemilius Paulus as a gloss.) bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa necessitudo aut summa occasio data esset.