Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Quadrigarius cum multis mortalibus dixit; an quid et quantum differret, si dixisset cum multis hominibus.

VERBA sunt Claudi Quadrigarii ex Annalium eius XIII: Contione dimissa, Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota civitas eum reduxit.

Cum is liber eaque verba M. Frontoni, nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus, legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur mortalibus multis pro hominibus multis inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi cui hoc videbatur: Ain tu, inquit, aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, mortalibus multis ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse quod vir modesti atque puri ac prope

cotidiani sermonis mortalibus maluit quam hominibus dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si cum multis hominibus, ac non cum multis mortalibus diceret?

Ego quidem, inquit, sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius, in significanda totius prope civitatis multitudine mortales quam homines dixisse.

Namque multorum hominum appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, multi autem mortales nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus quod in civitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere, cum multis mortalibus Metellum in Capitolium venisse dixit ἐμφατικώτερον quam si cum multis hominibus dixisset.

Ea nos omnia quae Fronto dixit, cum ita ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus, Videte tamen, inquit, ne existimetis, semper atque in omni loco mortales multos pro multis hominibus dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis Satura proverbium τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον.

Hoc iudicium Frontonis, etiam in parvis minutisque vocabulis, non praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.