Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum quispiam qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis: Ex manubiis, inquit, significat ex praeda; manubiae enim dicuntur praeda quae manu capta est. Etiamsi, inquit Favorinus,

opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda. Sed quaero an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit manubias et praedam, si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident. Atque, ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria,

verba ipsa M. Tulli statim dixit.