Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ne illa quidem significationis eiusdemi repetitio ignava et frigida videri debet:

  1. Μνηστῆρες δʼ ἄρα Τηλεμάχῳ θάνατόν τε μόρον τε Ἤρτυον,
quod bis idem, θάνατον et μόρον, dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.

Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:

  1. Βάσκʼ ἴθι, οὖλε Ὄνειρε,
et:
  1. Βάσκʼ ἴθι, Ἶρι ταχεῖα,
verba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis?

Verba quoque illa M. Ciceronis In L. Pisonen trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed

figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus everberaverunt:

Vultus denique, inquit, totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit.

Quid igitur? Simile est, inquit, apud eundem in praeda et manubiis? Nihil profecto istiusmodi est.

Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusve; sed aliud omnino praeda est, ut in libris rerum verborumque veterum scriptum est,

aliud manubiae. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum quae capta sunt, manubiae

vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta. Utrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos persecuturosque: et praedam quae nondum esset venundata, et pecuniam quae ex venditione praedae percepta esset.

Itaque haec inscriptio quam videtis: Ex manubiis, non res corporaque ipsa praedae demonstrat, nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus, sed facta esse haec conparataque ex manubiis, id est ex pecunia praedaticia, declarat.

Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda,

sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta. Quod per quaestorem autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari.

Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. Est tamen nonnusquam invenire ita

scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose praedam pro manubiis et manubias pro praeda posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus.

Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt.

Verba P. Nigidii quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia.

P. NIGIDII verba sunt ex Commentariorum Grammaticorum vicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: Deinde, inquit, voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut Valeri, utrum interrogandi an vocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde novissima deicitur; at in casu vocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt.

Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis nunc, Valerium appellans, in casu vocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit quin rideatur.

Summum autem tonum προσῳδίαν acutam dicit et quem accentum nos dicimus voculationem appellat et casum interrogandi eum dicit, quem nunc nos genetivum dicimus.

Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus: Si huius, inquit, amici vel huius magni scribas, unum i facito extremum, sin vero hei magnei, [*](In this passage I have followed the revision of the text made by Kent, A.J.P. xxxii (1911), p. 290.) hei amicei, casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus. Item si huius terrai scribas, i littera fit extrema, si huic terrae, per e scribendum est. Item mei qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus mei studiosus, per i unum scribat, non per e; at cum mehei, tum per e et i scribendum est, quia dandi casus est.

Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti, propter eos qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.

De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.