Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Uticae interemit, de

cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse.

Videtis igitur banc partem familiae, quae ex minore Catonis filio progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt quam qui a maiore fratre eius geniti erant.

Hanc temporum differentiam facile animadvertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis.

Haec Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quae postea ita esse, uti dixerat, cognovimus, cum et Laudationes Funebres et Librum Commentariun De Familia Porcia legeremus.

Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est.

INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, hasne urbis an has urbes et hanc turrem an hanc turrim dici oporteret. Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum.

Tum is qui quaesierat, Quonam modo, inquit, vis aurem meam interrogem?