Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii viri, qui se Uticae occidit it quem Cicero laudavit, pater fuit; nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse.

Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit; sed non eum qui Uticae periit, sed qui, cum aedilis curulis et praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus, ibi vita functus est.

Ex altero autem illo Censorii filio, longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato.

Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Uticae interemit, de

cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse.