Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam quod in pomis, itidem, inquit, esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria.

Relinquendum igitur visum est in ingenio quod dies atque aetas mitificet.

An vocabula haec, necessitudo et necessitas, differenti significatione sint.

RISU prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant, necessitudinem et necessitatem mutare differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis, idque unum solitarium significet.

Sicut autem nihil quicquam interest, suavitudo dicas an suavitas, sanctitudo an sanctitas, acerbitudo an acerbitas, acritudo an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, acritas, ita nihil rationis dici potest qui necessitudo et necessitas separentur.

Itaque in libris veterum vulgo reperias, necessitudinem dici pro eo quod necessum est.

Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisque coniuncti sunt necessarii dicuntur.

Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse.

Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia,

admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex Historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis [*](minime, Hosius, omitting non; he regards L. Aemilius Paulus as a gloss.) bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa necessitudo aut summa occasio data esset.

Descripta Alexandri ad matrem Olympiadem epistula; et quid Olympias festive ei rescripserit. [*](ad matrem .. rescripserit, supplied by Hertz.)

IN plerisque monimentis rerum ab Alexandro gestarum, et paulo ante in libro M. Varronis qui inscriptus est Orestes vel De Insania, Olympiadem, Philippi uxorem, festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio.

Nam cum is ad matrem ita scripsisset: Rex Alexander, lovis Hammonis filius, Olympiadi matri salutem dicit, Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: Amabo, inquit, mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere adversum lunonem; malum mihi prorsus illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris.

Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.