Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed etiam ille versus non minus notus:

  1. Γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σʼ ἐγώ,
et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Φθιώτιδες, et in Bacchis Euripidi.

Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum ἐν τῷ Πυρφόρῳ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ἰνώ, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic:

  1. Σιγῶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια,
Euripides ita:
  1. Σιγᾶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵνʼ ἀσφαλές.
Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.

De genere atque nominibus familiae Porciae.

CUM in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis.

Tum quaeri coeptum est quisnam is fuisset M. Cato Nepos.

Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris, Hic, inquit, est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Uticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur Laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii.

Eius igitur quem Cicero laudavit pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae M. Catonis Nepotis.

Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: Laudo, inquit, te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es.