Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Humaniori inquit non ita ut vulgo

dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit, hoc enim cum sententia nequaquam convenit, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris [*](litteris, Eussner; hiis libris, Z.) et ex historia cognoverit.

Quid aput M. Catonem significent verba haec inter os atque offam.

ORATIO est M. Catonis Censorii De Aedilibus Vitio Creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: Nunc ita aiunt, in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam, ibi vero longum intervallum est.

Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet quaenam esset eorum verborum sententia.

Tum Apollinaris, nobis praesentibus, nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia, rescripsit Claro ut viro erudito brevissime, vetus esse proverbium [*](proverbium omitted by Q, perhaps rightly.) inter os et offam, idem significans quod Graecus ille παροιμιώδης versus:

  1. Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου.