Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per vim potita est:

  1. Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
tamquam in faciendo fine vitae quae violenta sunt non videantur e fato venire.

Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia praediti, verba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est Ὓπὲρ Στεφάνου: Ὁ μὲν τοῖς γονεῦσι νομίζων μόνον γεγενῆσθαι, τὸν τῆς εἱμαρμένης καὶ τὸν αὐτόματον θάνατον περιμένει· ὁ δὲ καὶ τῇ πατρίδι, ὑπὲρ τοῦ μὴ ταύτην ἐπιδεῖν δουλεύουσαν ἀποθνήσκειν βουλεύσεται.

Quod Cicero fatum atque naturam videtur dixisse, id multo ante Demosthenes τὴν πεπρωμένην et τὸν αὐτόματον θάνατον appellavit.

Αὐτόματος enim θάνατος, quasi naturalis et fatalis, nulla extrinsecus vi coactus venit.

Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.

QUIBUS otium et studium fuit vitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuvio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi:

Cum Pacuvius, inquiunt, grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus, Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc, haut parvo iunior, proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus, tragoediam suam cui Atreus nomen est desideranti legit.

Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse quae scripsisset et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora.