Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

ut ad iudices graviores exercitatioresque, reiecit.

Ariopagitae, cognita causa, accusatorem mulieris et ipsam quae accusabatur centesimo anno adesse iusserunt.

Sic neque absolutum mulieris veneficium est, quod per leges non licuit, neque nocens damnata poenitaque quae digna venia fuit.

Scripta haec historiast in libro Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium nono.

Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae.

P. AFRICANUS superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. pater, rerum gestarum magnitudine et honorum atque vitae dignitate inlustres viri, dissenserunt saepenumero de republican et ea sive qua alia re non amici fuerunt.

Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Iovi libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur.

Tum, quasi diis inmortalibus arbitris in convivio Iovis Optimi Maximi dexteras eorum conducentibus, repente amicissimi facti. Neque solum amicitia incepta, sed adfinitas simul instituta;

nam P. Scipio filiam virginem habens iam viro maturam, ibi tunc eodem in loco despondit eam Tiberio Graccho, quem probaverat elegeratque exploratissimo iudicii tempore, dum inimicus esset.