Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed enim quoniam his primis sensibus doloris voluptatisque ante consilii et rationis exortum recens natus homo inbutus est et voluptati quidem a natura conciliatus, a dolore autem, quasi a gravi quodam inimico, abiunctus alienatusque est—circo adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio ipsi post addita convellere ab stirpe atque extinguere vix potest. Pugnat autem cum his semper et exultantis eas opprimit obteritque et parere sibi atque oboedire cogit.

Itaque vidistis philosophum, ratione decreti sui nixum, cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem, neque ut plerique dolentes solent, eiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque obprimere enitentis.

Sed haut scio, inquit, an dicat aliquis, ipsum illud quod pugnat, quod gemit, si malum dolor non est, cur necesse est gemere et pugnare? Quia enim

omnia quae non sunt mala molestia quoque omni non carent, sed sunt pleraque noxa quidem magna et pernicie privata, quia non sunt turpia, contra naturae tamen mansuetudinem lenitatemque opposita sunt et infesta per obscuram quandam et necessariam ipsius naturae consequentiam. Haec ergo vir sapiens tolerare et exanclare [*](1 Hosius; cun(c)tari, ω; eluctari, Madrig.) potest, non admittere omnino in sensum sui non potest; ἀναλγησία enim atque ἀπάθεια non meo tantum, inquit, sed quorundam etiam ex eadem porticu prudentiorum hominum, sicuti iudicio Panaetii, gravis atque docti viri, inprobata abiectaque est.

Sed cur contra voluntatem suam gemitus facere cogitur philosophus Stoicus, quem nihil cogi posse dicunt? Nihil sane potest cogi vir sapiens, cum est rationi obtinendae locus; cum vero natura cogit, ratio quoque a natura data cogitur. Quaere etiam, si videtur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata invitus coniveat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru vehementius facto [*](facto, Q; facto sensim, γ; impavescat, Skutsch.) sensim pavescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis inmanibus obrigescat.