Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ad ea Taurus vultu iam propemodum laetiore, delectatus enim videbatur inlecebra quaestionis, Si iam amicus, inquit, hic noster melius valeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi quaestionem dissolvisset, me autem scis cum Stoicis non bene convenire, vel cum [*](Stoa, Thysius; Stoica, MSS.; Stoa potius portica or secta, suggested by Hosius (but cf. Porph. on Hor. Epist. i. 1. 16–17).) potius; est enim pleraque et sibi et nobis

incongruens, sicut libro quem supra illa re composuimus declaratur.

Sed ut tibi a me mos geratur, dicam ego indoctius, ut aiunt, et apertius, quae fuisse dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc adesset Stoicorum; nosti enim, credo, verbum illud vetus et pervolgatum:

  1. Ἀμαθέστερόν πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον λέγε.[*](λέγεnot in MSS. of Arist.)

Atque hine exorsus de dolore atque de gemitu Stoici aegrotantis ita disseruit:

Natura, inquit, omnium rerum quae nos genuit, induit nobis inolevitque in ipsis statim principiis quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem, ita prorsus ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conservandae hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionemque caperet quae a veteribus philosophis τὰ πρῶτα κατὰ φύσιν appellata sunt; ut omnibus scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret. Postea per incrementa aetatis exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis utilitatisque verae contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum incommodorumque [*](incommodorum supplied by Bentley.) dilectus; atque ita prae ceteris omnibus enituit et praefulsit decori et honesti dignitas ac, si ei retinendae obtinendaeve incommodum extrinsecus aliquod obstaret, contemptum est; neque aliud esse vere et simpliciter bonum nisi honestum, aliud quicquam malum nisi quod

turpe esset existimatum est. Reliqua omnia, quae in medio forent ac neque honesta essent neque turpia, neque bona esse neque mala decretum est. Productiones tamen et relationes suis quaeque momentis distinctae divisaeque sunt, quae προηγμένα et ἀποπροηγμένα ipsi vocant. Propterea voluptas quoque et dolor, quod ad ipsum bene beateque vivendi pertinet, et in mediis relicta et neque in bonis neque in malis iudicata sunt.

Sed enim quoniam his primis sensibus doloris voluptatisque ante consilii et rationis exortum recens natus homo inbutus est et voluptati quidem a natura conciliatus, a dolore autem, quasi a gravi quodam inimico, abiunctus alienatusque est—circo adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio ipsi post addita convellere ab stirpe atque extinguere vix potest. Pugnat autem cum his semper et exultantis eas opprimit obteritque et parere sibi atque oboedire cogit.

Itaque vidistis philosophum, ratione decreti sui nixum, cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem, neque ut plerique dolentes solent, eiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque obprimere enitentis.