Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed cur contra voluntatem suam gemitus facere cogitur philosophus Stoicus, quem nihil cogi posse dicunt? Nihil sane potest cogi vir sapiens, cum est rationi obtinendae locus; cum vero natura cogit, ratio quoque a natura data cogitur. Quaere etiam, si videtur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata invitus coniveat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru vehementius facto [*](facto, Q; facto sensim, γ; impavescat, Skutsch.) sensim pavescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis inmanibus obrigescat.

Haec enim et pleraque alia non voluntas nec consilium nec ratio moderatur, set naturae necessitatisque decreta sunt.

Fortitudo autem non east, quae contra naturam monstri vicem nititur ultraque modum eius egreditur aut stupore animi aut inmanitate aut quadam misera

et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione— qualemn fuisse accepimus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum vulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit—sed ea vera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum.

Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes viri aut obeundis abhorreant aut sustinendis.

Cum haec Taurus dixisset videreturque in eandem rem plura etiam dicturus, perventum est ad vehicula et conscendimus.

De aenigmate.

QUAE Graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris veteribus scirpos appellaverunt. Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. Versus tres hi sunt:

  1. Semel minusne an bis minus sit, nescio;
  2. An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier,
  3. Iovi ipsi regi noluit concedere.

Hoc qui nolit diutius aput sese quaerere, inveniet quid sit in M. Varronis De Sermone Latino ad Marcellum libro secundo.