Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque id etiam de Cicerone dicit: Non miror, inquit, fuisse qui hos versus scriberet, cum fuerit qui laudaret; nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam

et volebat suos [*](suos, Skutsch; hos, MSS.) versus videri bonos.

Postea hoc etiam addidit insulsissime: Aput ipsum quoque, inquit, Ciceronem invenies, etiam in prosa oratione, quaedam ex quibus intellegas ilium non perdidisse operam, quod Ennium legit.

Ponit deinde quae apud Ciceronem reprehendat, quasi Enniana, quod ita scripserit in libris De Republica: Ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas, et quod alio in loco dixerit: breviloquentiam in dicendo colit. Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et: Non fuit, inquit, Ciceronis hoc vitium, sed temporis; necesse erat haec dici, cum illa legerentur.

Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.

De Vergilio quoque eodem in loco verba haec ponit: Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit quam ut Ennianus populus adgnosceret in novo carmine aliquid antiquitatis.