Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Sisenna in libris Historiarum adverbis usus est: celatim, vellicatim, saltuatim.

CUM lectitaremus Historiam Sisennae adsidue. huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt haec: cursim, properatim, celatim, vellicatim, saltuatim.

Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant, reliqua in Historiarum sexto sic scripta sunt: Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit. Item alio in loco: Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandavimus, ne vellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.