Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

At si sciant, inquit, homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius pudentiusque peccabitur.

Propterea versus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat:

  1. Πρὸς ταῦτα κρύπτε μηδέν, ὡς ἅπανθʼ ὁρῶν
  2. Καὶ πάντʼ ἀκούων πάντʼ ἀναπτύσσει χρόνος.

Alius quidam veterum poetarum, cuius nomen mihi memoriae non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit.

Faceta responsio M. Ciceronis, amolientis a se crimen manifesti mendacii.

HAEC quoque disciplina rhetorica [*](Hoc disciplinae rhetoricae, Nettleship.) est, callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut si obiectum sit turpe aliquid quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id quod infitiari non poterat urbano

facetoque dicto diluit.

Nam cum emere vellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium viciens tacita accepit.

Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in vulgus exivit, obiectumque ei est quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset.