Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Non enim poenae aut infamiae metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio.

Si qui tamen non essent tali vel ingenio vel disciplina praediti, uti se vi sua ac sua sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent.

At si sciant, inquit, homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius pudentiusque peccabitur.

Propterea versus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat:

  1. Πρὸς ταῦτα κρύπτε μηδέν, ὡς ἅπανθʼ ὁρῶν
  2. Καὶ πάντʼ ἀκούων πάντʼ ἀναπτύσσει χρόνος.

Alius quidam veterum poetarum, cuius nomen mihi memoriae non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit.