Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae uti liberos quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret.

NUNTIATUM quondam est Favorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio.

Eamus, inquit, et puerum visum et patri gratulatum.

Is erat loci senatorii, ex familia nobiliore. Imus una qui tum aderamus prosecutique eum sumus ad domum quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus.

Tum in primis aedibus complexus hominem congratulatusque adsedit. Atque ubi percontatus est quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac vigilia somnum capere cognovit, fabulari instituit prolixius et: Nihil, inquit, dubito quin filium lacte suo nutritura sit.