Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Graeca scriptitavit.

In eius Historiae principio scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi convenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter tum scriptum foret; nam sum, inquit, homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est, ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit.

Ea cum legisset M. Cato: Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare. Nam petere veniam solemus, aut cum inprudentes erravimus aut cum compulsi peccavimus. Dic, [*](dic, Hosius; tibi, MSS.) inquit, oro te, quis perpulit ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?

Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis De Inlustribus Viris XIII.

Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta.

CRITOLAUS scripsit legatos Mileto publicae rei causa venisse Athenas, fortasse an auxilii petendi

gratia. [*](fortasse an dixerit, MSS.; dixerit deleted by Scaliger, fortasse gratia, by Hertz.) Tum qui pro sese verba facerent quos visum erat advocavisse, , uti erat mandatum, verba pro Milesiis ad populum fecisse, Demosthenen Milesiorum postulatis acriter respondisse, neque Milesios auxilio dignos neque ex republica id esse contendisse; rem in posterum diem prolatam. Legatos ad Demosthenen venisse magnoque opere orasse uti contra ne diceret; eum pecuniam petivisse et quantam petiverat abstulisse. Postridie, cum res agi denuo coepta esset, Demosthenen, lana multa collum cervicesque circumvolutum, ad populum prodisse et dixisse se synanchen pati, eo contra Milesios loqui non quire. Tum e populo unum exclamasse, non synanchen, quod Demosthenes pateretur, sed argyranchen esse.

Ipse etiam Demosthenes, ut idem Critolaus refert, non id postea concelavit, quin gloriae quoque hoc sibi adsignavit. Nam cum interrogasset Aristodemum, actorem fabularum, quantum mercedis, uti ageret, accepisset, et Aristodemus talentum respondisset, At ego plus, inquit, accepi, ut tacerem.