Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrronios et Academicos philosophos intersit. Utrique enim σκεπτικοί, ἐφεκτικοί, ἀπορητικοί dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde visa dicunt fieri, quas φαντασίας appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisve est eorum, ad quos ea visa perveniunt.

Itaque omnes omnino res quae sensus hominum movent, τῶν πρός τι esse dicunt. Id verbum significat nihil esse quicquam quod ex sese constet nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque

videri qualis sit eorum species dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, [*](cernantur, Skutsch.) non apud sese, unde profecta sunt.

Cum haec autem consimiliter tam Pyrronii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt, et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrronii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.

Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.

IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.

Sed cur illae non iuraverint Herculem non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent.

Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;

edepol autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est.

Sed M. Varro adseverat

antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;

paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.