Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Hecuba est ad Ulixen dicens:

  1. Τὸ δʼ ἀξίωμα, κἂν κακῶς λέγῃ, τὸ σὸν
  2. Νικᾷ· λόγος γὰρ ἔκ τʼ ἀδοξούντων ἰὼν
  3. Κἀκ τῶν δοκούντων αὐτός, οὐ ταὐτὸν σθένει

Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt:

  1. Haéc tu etsi pervérse dices, fácile Achivos fléxeris;
  2. Nám opulenti cúm locuntur páriter atque ignóbiles,
  3. Éadem dicta eadémque oratio aéqua non aequé valet.
Bene, sicuti dixi, Ennius;

sed ignobiles tamen et opulenti ἀντὶ ἀδοξούντων καὶ δοκούντων satisfacere sententiae non videntur; nam neque omnes ignobiles ἀδοξοῦσι neque omnes opulenti εὐδοξοῦσιν.

De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.

Quos Pyrronios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento σκεπτικοί appellantur;

id ferme significat quasi quaesitores et consideratores.

Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt quidnam sit omnium rerum de quo decerni constituique possit.