Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quae De Caeselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit ludens et ludibunda, ridens et ridibunda, errans et errabunda. Nam ludibunda, inquit, et ridibunda et errabunda ea dicitur quae ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat.

Sed qua ratione Scaurus adductus sit ut Caesellium in eo reprehenderet,non hercle reperiebamus. Non est enim dubium quin haec, genere ipso

dumtaxat, idem significent quod ea demonstrant a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere vel imitari non intellegere videri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem.

Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.