Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.

SIMPLICISSIMA suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo Annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet.

Ea verba, quae scripsit, haec sunt: Eundem Romulum dicunt, ad cenam

vocatum, ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: Romule, si istud omnes homines faciant, vinum vilius sit. His respondit: immo vero carum, si quantum quisque volet bibat; nam ego bibi, quantum volui.