Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba P. Nigidii, quibus differre dicit mentiri et mendacium dicere.

VERBA sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reveritus est: Inter mendacium dicere et mentiri distat. Qui mentitur ipse non fallitur, alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur. Item hoc addidit:

Qui mentitur, inquit, fallit, quantum in se est; at qui mendacium dicit, ipse non fallit, quantum in se est.

Item hoc quoque super eadem re dicit: Vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem, alterum non.

Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparavit.