Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non , adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata.

QUOD in capite superiore a Critolao scriptum esse diximus super Demosthene, id C. Gracchus in

oratione, Qua legem Aufeiam dissuasit, in Demaden contulit verbis hisce:

Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, etsi quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos qui verba facimus aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat.

Ego ipse, qui aput vos verba facio uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo; verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem.