Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Appi namque illius Caeci filia, a ludis quos

spectaverat exiens, turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam doleret: [*](doleret suggested by Hosius; diceret, MSS.) Quid me nunc factum esset, inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset? Certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam, inquit, reviviscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me nunc male miseram convexavit!

Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.

Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.