Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. Nam de avaro ambigitur; cur enim non videri possit ab uno solum verbo inclinatum, quod est aveo, eademque esse fictura qua est amarus, de quo dici potest quin duplex non sit?

Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.

NON in facta modo, sed in voces etiam petulantiores publice vindicatum est; ita enim debere esse visa est Romanae disciplinae dignitas inviolabilis.

Appi namque illius Caeci filia, a ludis quos

spectaverat exiens, turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam doleret: [*](doleret suggested by Hosius; diceret, MSS.) Quid me nunc factum esset, inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset? Certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam, inquit, reviviscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me nunc male miseram convexavit!

Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.

Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.

Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.

OMNIUM fluminum quae in maria qua imperium Romanum est fluunt, quam Graeci τὴν εἴσω θάλασσαν

appellant, maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius.

Varro autem cum de parte orbis quae Europa dicitur dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit.

Inter ignominias militares quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.