Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba haec sunt quae super ea re fecit: Nuper Teanum Sidicinum consul venit. Uxor eius dixit se in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur qui lavabantur. Uxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius. Vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob

eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit; alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est.

In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit? Brevitas sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet.

Item Gracchus alio in loco ita dicit: Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent. Ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit.