Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

FORTIS ac vehemens orator existimatur esse C. Gracchus. Nemo id negat. Sed quod nonnullis videtur severior, acrior ampliorque esse M. Tullio, ferri id qui potest?

Legebamus adeo nuper orationem Gracchi De Legibus Promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex Italicis honestos viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani quanta maxima invidia potest conqueritur.

Verba haec sunt quae super ea re fecit: Nuper Teanum Sidicinum consul venit. Uxor eius dixit se in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur qui lavabantur. Uxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius. Vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob

eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit; alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est.

In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit? Brevitas sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet.

Item Gracchus alio in loco ita dicit: Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent. Ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit.

Haec quidem oratio super tam violento atque crudeli facinore nihil profecto abest a cotidianis sermonibus.

At cum in simili causa aput M. Tullium cives Romani, innocentes viri, contra ius contraque leges virgis caeduntur aut supplicio extremo necantur, quae ibi tunc miseratio! quae comploratio! quae totius rei sub oculos subiectio! quod et quale invidiae atque acerbitatis fretum effervescit!

Animum hercle

meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quaedam et sonus verberum et vocum et eiulationum circumplectitur;

velut sunt ista quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet.

haec medius fidius sola verba: nudari ac deligari et virgas expediri iubet tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari quae gesta sunt, sed rem geri prosus videas.

Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem: Palus, inquit, in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est.

Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione, non caesus est, sed caedebatur, inquit, virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem strepitumque [*](crepitumque, γ, CiC.) plagarum audiebatur, nisi haec: civis Romanus sum! Hac [*](hac se, CiC.) commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur.