Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atqui Cato De Re Rustica: Fundus, inquit, eo in loco habendus est, ut et [*](fundus ut et, not in Cato.) oppidum prope [*](validum prope, Cato.) amplum sit et mare aut amnis, qua naves ambulant.

Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis, Lucretius quoque testimonium in hac eadem voce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt:

  1. Praeterea radit vox fauces saepe, facitque
  2. Asperiora foras gradiens arteria clamor.

Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum qui navibus veherentur, sed et scaphas quoque nantes progressas dicit. Verba ipsa de scaphis posui: Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur.