Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, κέλητες, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci ἱστιοκώπους vocant vel ἐπακτρίδας, prosumiae vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, , phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium.

Inscite ab Asinio Pollione reprehensum , quod transfretationem transgressum dixerit, et transgressos qui transfretassent.

ASINIO POLLIONI in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C. Sallusti iniquis, dignum nota visum est, quod in primo Historiarum maris transitum transmissumque navibus factum transgressum appellavit eosque, qui fretum transmiserant, quos transfretasse dici solitum est, transgressos dixit.

Verba ipsa Sallusti posui: Itaque Sertorius, levi praesidio relicto in Mauretania, nanctus obscuram noctem, aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est.

Ac deinde infra ita scripsit: Transgressos omnis recipit mons [*](mons Balleia, Serv. Aen. i. 518.) praeceptus a Lusitanis.

Hoc igitur et minus proprie et ἀπερισκέπτως et nullo gravi auctore dictum aiunt. Nam transgressus, inquit, a transgrediendo dicitur idque ipsum

ab ingressu et a pedum gradu appellatum.